Latin
vi
Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae vi
Unproofread scanNot analysed yet
postea paulatim ceperunt decrescere &imminui anni. Abrahamus enim moritur anno aetatis suae 175. Isaacus 180. Jacobus 147. veluti ipsemet coram Pharaone Aegyptiorum rege conqveritur. Dies, inqviens, peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi &mali, &non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt. Moyses vir Dei Psalm 90. idem confirmat cum ait: In diebus ipsis annorum nostrorum sunt septuageni anni, aut Tut simus valentissimi octogeni anni, etiam excellentissimum corum, laboriosum est &molestum, qvo festine exciso avolamus, Hac ultima &decrepita Mundi senecta, propter magnitudinem peccatorum in genere humano usque adeo decurtati sunt dies vitae nostrae, ut eam potius umbram judices, si cum Majorum aetate comparetur. χθίζοι ἐφήμεροι, inqvit Hiobus S. sui libri capite, id est Hesterni sumus &ignoramus, qvoniam sicut umbra dies nostri supra terram. Nascentes morimur, finisque ab origine pendet. Dein Vita nostra brevis dicitur facta collatione ad artem Medicam, ut de caeteris Artibus hoc loco nihil dicam. Haec enim multarum &maximarum rerum cognitionem requirit. Primo, proprium subjectum, Corpus nimirum humanum considerat, admirabilem ejus fabricam naturamque explorat, omnium partium numerum, situm, naturam, usum, harmoniam, organa functionibus famulantia perpendit: Hinc caussas, quae fabricam hanc &naturam conservant, quaeque eandem destruunt &demoliuntur, inquirit: Tandem indagat praesidia, quibus ea, qvae Elementorum concordiam turbant, &omnis generis morbohos accersunt, propelluntur.