Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.1049-6.1090
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.1049-1090
Unproofread scanNot analysed yet
Pausa sit his dictis: potius cane; concinam utrique,
Musarum in memori pectore, cura manet.
Ipsae etenim haec nobis dederunt bona munera habere,
Qualia vicinis, mique, tibique, manent.
Nos bene Phoebus amat, procul adspiciendo notare
Mentem animi sapiens vix Sophus ipse potest.
His etenim vitium tegit alta opulentia, virtus
Pauperie ex alia parte subacta, latet.
Dum iuvenes anni dormi cum aequalibus, exin
Laetitia satiat, recte operatus, Amor.
Est etiam ad mensas socio tibicine cantus,
Suavibus his aliquid non mage suave cluit.
Femina virve sies, quid opes? quid cura pudoris?
Laetitia vincunt gaudia cuncta sua.
Sunt homines fatui qui lugent funera, nec, qui
Flos brevis, aetati depereunte, cadit,
Gaude anime in vivis: aderunt mox saecla virorum
Altera, me terram terra profunda teget.
Cyrne queas animo varios, simulator, amicos
Exprimere, ut quisque est, sic habilem esse putet.
Nunc sequere hunc, aliis alia vice moribus esto,
Vafritiem ad, Virtus nil, licet alta, potest.
Quae nondum est exacta, rei grave cernere, finem,
Quem sit iudiciis olim habitura Deum.
Nocte sub extensa, quae deinde futura, teguntur,
Non capit humanae, qualia, mentis honos.
Si bonus est hostis, non hunc ego carpere malim,
Non laudare, malus si mihi amicus erit.
Vertere sic fas est animi rata vota, tenentem
Finis amicorum pectora qualis agit.
Exeat ad populum qui poscit plurima, quantum
Sit gravis hic vobis nescit, avarus homo.
Castor, io et Pollux quis in Lacedaemone dia,
Pulchriflui Eurotae ad flumina, fixa domus.
Consilio si quid malum amico machiner, illud
Ipse habeam duplum; si struit ille, ferat.
Impediit sese vestro mens nostra in amore,
Non odio es nec te totus amare queo.
Cognoscens odio quam sit grave persequi amicum,
Quam gravis invitum contra adamare, labor,
Dispice nunc de alio non me facere illa necesse est,
Antehac quae feci, gratiam habeto prius.