Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.1005-6.1048
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.1005-1048
Unproofread scanNot analysed yet
Felicem ante omneis, fortunatumque, laborum
Cui datur expertum Ditis inire domos.
At prius est hosteis fatum superare, timere,
Quae sit amicorum mens quoque nosse, virum.
Membra natant nobis larga sudoris ab unda,
Visa senem externas flore, Iuventa, tuo.
Flore nimis pulchro, debebat longior esse,
Ille brevi levis ut tempore somnus, abit.
In pretio est aetas iuvenilis, foeda senectus
Mox super incauti vertice pendet hians.
Numquam inimica iugi subeam tibi vincula, non si
Urgeat oppositi Tmolus inerme caput.
Vana malorum ars est, sed vanior hac quoque luctus,
Recta probis semper facta, uti mentis honos.
Improba res gestu nimium facilisque, levisque,
At, bona, conanti tota futura gravis.
Fide, malae quamvis aequam mens passa luelam,
Discruciet animi, quis merita illa, viros.
Nec tibi, tu quod non fecisti, crede dolendum,
Temne odium, caros nec cruciator adi,
Nec hostem exhilara: quae dant rata fata Deorum
Non facile effugiet, debile nomen, homo.
Non, ubi nigra palus, descensu inmitis, habebit,
Non ubi perpetua Tartara nocte prement.
Fallere posse bonum res difficilisque gravisque,
Indicio notum est quod tibi, Cyrne, meo.
Dulcia principio, nunc sunt meliora tenenti,
Quapropter pravis gratia nulla viris,
Insipidi prorsus, cane dum regnante caletur,
Parcere qui vino, sole vetante, volunt.
Nunc age ludenti tibicine, laeta bibamus,
Illius exstabit gaudia nostra, dolor.
Stertamus, sua sit custodia cura per urbem.
Custodi, o patriae littora grata meae.
Iuppiter ut si quis horum clam dormiet, illi
Grata fuat nostro praebita cena modo!
Nunc bene potantes, laeti bona dicta loquamur,
Quod sequitur curent, dii licet, ista iuvant.
At tibi ceu puero dicam bona carmina caro,
Tu mentis menti haec inice, corde tene.
Festinare malum, fugias: fac mente profunda
Atque animo expendas, quae faciunda, bono.
Sic uti qui pugnant, pugnant animoque manuque,
Consilium menteis ducere rite solet.