Latin · Elegiac couplet
CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.963-6.1004
Caspar von Barth, Opuscula varia 6.963-1004
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Virtus potis esse, bibendo referre coronam?
Saepe bonum superat, qui malus, arte sacra.
Nemo hominum terra tectus semel, additus Orco,
Inque domos abiens, Persephonaea; tuas.
Laetus erit lyra non, non tibia laeta sonabit,
Aut plenam implebunt, Bacchica dona manum.
Ista videns, persuasus ego, sum, alacrique chorea
Insiliam; abscondat qui timet, ille caput.
Ne mihi sit lingua vir amicus: reque manuque
Adiuvet, in nostra qui cupit esse fide.
Nec mihi quis posito multum se iactet Iaccho,
Sed mihi commonstret, quae bona possit, agens.
Nos autem oblectare iuvet per pocula mentes,
Laetitiae ut semper nobile crescat opus.
Transvolat, ut rapidae rota mentis, amabilis aetas,
Torrentum non vis otior exit equum.
Hi licet apta viro, cum magno, frena, tumultu,
Fertilibus campis, ferre, referte, volent.
Sis bibe, ubi bibitur: quando mentem excoquit angor,
Nemo virum praesens resciat esse male.
Interdum, si quid patiaris, tirstis abibis,
Mox alius, faciens magna, redibis homo.
Opto mihi hoc, Academe, canas tu ut amabile carmen,
Stet medio, pugnae praemia, flore puer.
Esset ut in nobis Sophiae certare duellum,
Sentires, asina quam mage mula potens.
Cum medio rapiat firmos Sol aethere currus,
Iam iuga declives flectere pronus equos.
Finis adest epulis, ubi mens desistere suadet,
Iam satis est ventri, per bona multa, datum.
Pulchra Lacaena foras rosea gutturnia dextra,
Intro autem nobis florea serta ferat.
Omnibus in vita virtutis praemia praestant,
Optima habet, captu, quem ratio, ista sibi.
Hoc commune bonum est urbi, populoque colenti,
Transgressus si quis principia, illa manet.
Haec hominum generi communia dicta profabor,
Ut sapere, aetatis cui rosa pulchra, queat.
Uti adeo partis, quia quae semel exiit aetas,
Non redit, a morte est nulla parata fuga,
Nato homini quoiquam, gravis arguit acta senectus
Tempora, et in summum sistitur aegra caput.