Latin
CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER II.
Caspar von Barth, Opuscula varia 7.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
FOrmosam quidam gallinam in corte tenebat
Cottidie ovum auro quae e solido pareret.
Ille sed ingentem thesaurum in ventre volantis
Esse ratus, ferro dissecuit mediam.
Sed nihil invenit. Spes lucrum exstinxit inanis,
Tali ulciscuntur Dii modo avaritiam.
UVam impendentem nequiens comprendere saltu
Omnia tentasset cum iam, vulpecula: dixit
Immatura etiam gallaque es plena virenti,
Nos nisi, decoctis Phoebo, non vescimur uvis.
Ridicule haec homines nequeunt quae prendere, temnunt.
PEtulca cum capella roderet vitem,
Ita arbor adlocuta illam est.
Petulca capra, rode, quam potes, saeve,
Ad altar ipsa cum stabis,
Tamen meri mihi sat est futurum, quod
In ista cornua effundam.
Licet prematur ultionis ut, pauper,
Inops, diem suum exspectat.
TAbernam in histrioniam intulit sese
Faceta vulpis; utque cuncta rimata,
Sophi figuram ibi Thaletis invenit,
Figura qualis, inquit, et cerebro orba es!
Inepta pulchritudo quae caret mente.