Latin · Hendecasyllable
CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER II., IV. Corvus et Vulpes.
Caspar von Barth, Opuscula varia 7.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
COrvus caseolum novum involarat:
Vulpem huius tetigit cupido: corve,
Corve, inquit, volucrum omnium venusto
Princeps corpore, ni tibi negassent
Dii vocem, volucrum Imperator esses.
Ille hoc insubido stupore credens,
Et vocem ratus esse non premendam;
Laxo gutture turpe cantilenae
Exorsus genus horridae, cadentem
Ultro caseolum dedit rapinae.
Quem, vulpecula, dum capit; sat esse
Corvini tibi corporis fatemur,
Sed mentis nihil, inficete; dixit.
Multo industria quod labore quaerit,
Nullo, stultitia arrogans, profundit.