Latin
9.2.1 to 9.2.3
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ACCIDIT forte fortuna ut in fano Saturni spatiaremur, ubi cum multa alia donaria contemplabamur suspensa, tum vero in primis tabulam quandam in vestibulo ipso sacelli depositam. In ea deprehendebamus picturam quampiam peregrini operis fabulas continentem singulares, quarum nec auctorem nec argumentum conicere nobis erat. Non enim, quod pictum erat, urbs aliqua esse videbatur, neque castra adeo assimilabat, sed inibi porticus erat alias in se amplexa duas porticus, alteram maiusculam, minusculam alteram. Erat et porta in priori porticu, et circa eam videbatur frequens turba observari, in ipsa autem porticu, populus quidam muliebris apparebat. In vestibulo, porro, porticus, senex quidam stans instar habebat praecipientis aliquid ingredienti vulgo. Huius picturae de argumento citro et ultro longo iam tempore nobis altercantibus, Senior quidam adsistens, nihil, aiebat, o hospites, novi patimini de ingenio picturae huius ambigentes. Neque enim ex ipsis indigenis multi reperiuntur, qui, quid possit argumentum huius tabulae, adsequantur. Nec sane est ab huius urbis incolis oblatum hoc donarium, verum olim hospes quidam hac iter faciens, homo cordatus et sapientia admirabilis, dictis factisque vitam Pythagorae et Parmenidis aemulam praeferens, et fanum hoc dedicavit, et picturam hanc Saturno suspendit. Tum ego, utrum igitur vir ille notus tibi, et oculis usurpatus? quidni? inquit, quem et multo tempore admiratus sum. Iuvenis enim etiamnum et multa et memorabilia dissertabat, et memini saepe eum de argumento tabulae huius verba facientem, audire. Per Iovem, inquam, nisi otium tibi magnum aliquod facinus negat, edissere istuc nobis; magno enim opere gestimus audire, quaenam ista sit fabula. Non sum invidus, ait, o hospites, sed hoc attendere vos opus erit, periculosum quippiam haec nutrit enarratio. Quale vero istuc, inquam ego? Ille, si auscultaveritis diligenter, et dicta intelligetis, Sapientes beatique exibitis, sin, stolidi simul infortunatique, acerbam et barbaram vitam male vivetis. Est enim doctrina haec Sphingis aenigmati persimilis, quod mortalibus illa proponebat, si quis propositum adsequi poterat, salutem obtinebat, si secus, Sphynx ipsum extemplo enecabat. Eadem doctrinae huius est conditio. Insipientia enim hominibus sua Sphynx est. Innuit et haec, quid bonum, quid malum, quid neque bonum, neque malum in vita perhibendum. Atque haec singula nisi quis adsecutus fuerit perimitur ab ea, non quidem e vestigio, ut Sphynx suosdeglutiens occidebat, sed, lento genere interitus, paulatim toto vitae spatio intermoritur, ut ii solent, qui servi poenae sunt effecti. Contra autem si quis intellexerit, insipientia quidem interibit, ipse autem salvus conservabitur et felix beatusque, deincipem vitae cursum consumet.