Latin
9.2.4 to 9.2.6
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrum igitur est auscultare dictis, nec animo illa sinere ut effluant. O Hercules, in quantam nos cupiditatem induisti, siquidem ista sic sese habent! Re ipsa, inquit, haec ita comparata sunt. Non igitur nos narrando tu praevortes, quando operae pretium facturos in dedita auscultatione, perspicimus. Arripiens itaque baculum quempiam et ad picturam eum dirigens, Videtis, ait, porticum istam? Videmus. Hoc principio scire vos convenit, locum istum appellari Vitam: et vulgus illud varium densumque quod portae inminet, esse eos qui vitam mox introituri. Ille vero seniculus supra adsistens, manuque pittacion quoddam tenens altera, altera vero veluti quopiam commonstrans, ille est quem Genium perhibent. Praecipit autem hic vitam inituris, quid facto singulis usus, ut in eam devenire possint, ostendens simul, quae via insistenda veniat, si sanos sese in vita conservare studeant. Qualem ille viam aut quo pacto insistendam docet, inquam ego? Cernis, ait, apud portam thronum istum, illi ipsi loco impositum, per quem populus transire debet, in eo residet mulier cultissimis moribus et persuadendi singularis artifex, manuque poculum praefert. Cerno, inquam. Verum quid illa est mulieris? Deceptionem censent, mortales cunctos circumscribentem. Quid vero rerum ea gerit? Ingredientes vitam bibere cogit vim suam. Quae vero ipsa est sorbitio? Error, inquit, atque Inscientia, quid inde? Hac educta gradiuntur porro in vitam. Hunc igitur an omnes errorem hauriunt? an saltim aliqui? Omnes hauriunt; sed pars quidem plus eius educit, pars vero minus. Porro intus intra portam; videsne agmen mulierum prostitutarum, varias ab omni genere formas assimilantium? Video. Hae sunt quae Opinionum, Libidinum, Voluptatum, nominibus censentur. Quamprimum vitam mortales ingrediuntur, involant istae, et inplicantur singulis, donec abstrahant. Quorsum autem abstrahunt? Partim quidem ad salutem, partim vero ad praesentissimum interitum, propter deceptionem. O divine, ut difficilem potum narras! Et onmes, ait, profitentur ad optima quaeque ducturas, vitam ipsam utibilem et felicissimam, illi vero propter inscientiam erroremque poculo praeceptum, deceptione impediti, non possunt comminisci quae viarum sit vera in vita, sed huc illuc feruntur, quomodo videre potes et illos, qui prius ingressi sunt, circumduci et palare, quacumque istae monstraverint. Hoc perspicio, inquam. Illa vero altera mulier quaenam est quaeso, quae instar caecae furentisque habet, lapidi volubili desuper insistens? Perhibetur, inquit, Fortuna, non solum autem caeca est, verum et furiosa et surda. Talis igitur quid habet agendum? Circum quaque obvolvitur, et facultates rapit, illis easdem donat, his rursus, ut donavit, surripit, aliisque muneratur, inconstanti temerarioque ingenio, quare naturam ipsius pulchre indicat sigillum istuc.