Latin
9.2.18 to 9.2.20
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.18-20
Unproofread scanNot analysed yet
O pulcherrima nomina. Ut magna nos spe induistis! Siquidem intellegetis ista, inquit, vitamque secundum haec instituetis, quae modo enarrata sunt. Summis quidem eo opibus annitemur. Proinde beati eritis. Virtutes vero haecce cum quempiam acceperint, quo eum deducunt? Ad matrem, inquit, omnium communem. Et quae illa est Mater? Beatitudo. Qualis haec? videsne viam hanc, ferentem ad fastigium istud, in quo sita arx omnium harum Constructionum? Video. In vestibulo huius formosa quaedam Mulier, aetatis iam constantis sedet super thronum excelsum, liberali cultu exornata, minime tamen ineptis munditiis gaudens, floridissima corona caput incincta, magnifico quodam adspectu. Viden' eam? Video ita esse. Illa ipsa est, inquit, Beatitudo. Igitur cum huc aliquis devenerit, quid fit? Coronat eum ornatque sua potentia Beatitudo, et eam secutae quotquot sunt reliquae virtutes, non secus, ac ii coronari solent, qui praemia maximorum certaminum referunt. Qualia autem hic certamina sunt, quae superanda veniunt, antequam a Beatitudine coronetur quispiam? Vel difficillima hic, ait, sunt certamina, ingentisque feritatis beluae, quae scilicet antea eum deglutierant, et cruciabiliter affectum in servitutem compegerant. Omnes istas nunc superavit, et a se longe protelavit, fruiturque mero in se ipsum dominio, ut iam mancipiorum loco ea ipsa monstra habeat, a quibus illi antea libertas erat inminuta. Quae sunt illa monstra; valde enim audire gestio? Primum quidem devicit Inscientiam et Errorem, nisi si haec forte tibi non esse monstra videntur? Quin ego ea vel pro crudelissimis habeo, respondi ego. Deinde Dolentiam, Luctum, Avaritiam, Intemperantiam, et omnia quae reliqua sunt, mala vitia. Omnia haec nunc sub ipsius sunt manu, et ius quod prius habebat in eum, sua servitute commutarunt. O pulchrorum, inquam ego, facinorum, o victoriae splendidissimae praeconium! Verum unum huic adde, quae est illa potentia qua coronari a Beatitudine aiebas? Est, inquit, o Adolescens, Beatifica. Qui enim semel hac coronatur, fortunatus exit, planeque felix, nec rationes suae beatitudinis in aliis rebus, sed in sese ipso possidet. Ut pulchram, inquam, Victoriam narrasti! Iam coronatus quid agit, aut quorsum iter insistit? Assumentes eum virtutes suaviter eo ducunt, unde venerat prius, ostenduntque illi ut in iis locis degentes, vitam colant miseriarum et laborum inexhaustam, utque cottidianum in eius fluctibus faciant naufragium, sursumque ac deorsum agantur, et errent obnoxii, ut qui ab hostibus capti sint. Pars quidem ab Intemperantia, pars ab Arrogantia, alii Avaritia, nonnulli vana Gloria, et quae alia sunt nomina malorum Vitiorum.