Latin
9.2.21 to 9.2.23
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.21-23
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qua captivitate adserere et exsolvere se viribus suis non possunt, ut scilicet et ipsi salventur, et ad locum istum deveniant. Sed per omnem deinceps vitam isto modo vexantur. Hocque ideo patiuntur quod tramitem hunc invenire non possunt, memoria enim ipsis excidit praeceptum quod a Genio acceperant. Congrue mihi videris ista narrare. Sed alius etiamnum me scrupulus dubitantem concinnat, cur scilicet demonstrant Virtutes locum isti eum unde venit prius paullo? Non capiebat satis neque adeo credere poterat, quae dicta erant, de iis qui inibi divexantur, verum et dubitabat, et propter Inscientiam et Errorem, quos eduxerat, persuadebat sibi, ea quae minime sunt bona esse reapse, quaeque nihil minus quam mala, ea quam maxime mala esse. Quare necesse etiam erat ei male vivere, ut ii qui inibi attinentur. Nunc vero edoctus naturam rerum earum, quae conducibiles sibi sint, ipse quidem bene beateque vitam degit, illos autem male et infeliciter agentes, quasi e specula contuetur. Haec omnia cum iam viderit, quid rerum gerit, aut quo vadit? Quoquo versus libitum erit, inquit. Ubique enim adest ei Securitas, ut qui antrum teneat Corycium. Et quocumque devenerit, vitae eum felicitas semper comitabitur, tota Securitate subsequente. Ubique enim gratus acceptusque hospes erit, ut aegris solet Medicus. Porro anne et deinceps ab illis mulieribus, quas beluas ante nominabas, ali quid ei timendum restat, vel adhuc obnoxius est iis? Minime. Non enim iam vexari potest, neque a Dolore, neque a Maerore, neque Intemperantia, neque Avaritia, neque Pauperie. neque ullo alio Malorum. Omnibus enim istis dominatur, altiorque cunctis ante cruciantibus exsistit, ut qui a Vipera aliquando ictus est. Nam ut omnes bestiae, alioqui mortiferum venenum hominibus intentantes, istum non laedunt, quia scilicet hoc eodemque remedio instructus, sic istum nullum amplius malorum istorum attingit, quia praesens possidet remedium. Recte atque ordine ista recensita videntur, verum istud etiam nos docebis, qui sint isti qui a Colle isto videntur ingruere. Pars quidem coronis capita cincti, et exinde hilaritatis speciem prae se ferentes, pars autem alia coronis carentes, iidemque animum velut despondentes, tibiasque et capita contriti, insuper a mulieribus quibusdam attineri videntur? Qui coronis capita sunt ornati, sunt, qui incolumes ab Institutione sunt servati. Qua cum potitos nunc sentiunt laetitia adfluunt. Qui ex altera parte coronati non sunt, quique desperarunt de salute sua, illi repudium ab Institutione passi, male misereque afficiuntur, hi cum animose et fortiter ad Constantiam iter institissent, resilierunt tamen, et nunc, ignari viae qua eundum sit, ultro citroque oberrant.