Latin
9.2.27 to 9.2.28
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.27-28
Unproofread scanNot analysed yet
Mox cum id quod depositum est, repetitur, indignantur, et diris devovent dominos, persuasi indigna prorsus pati, non memores amplius ea conditione creditum sibi depositum, ut integrum foret domino cum libuisset, id repetere. Huius generis esse Fortunae deposita Genius docet, hocque pro rato habendum suadet, eius esse naturam ita comparatam, ut quae det, rursum eripiat, desubito longe pluria largiatur, statim et ipsa ablatura, nec solum quae dederat, verum et illa quae antea mortales possidebant. Itaque quae muneratur, iubet accipiant, cumque iis ad stabilem et integram Donationem quam ocissime properent. Qualem illam, inquam ego? Quam datura est Institutio, si salvi ad eam pervenerint. Quae illa est? Verax Scientia rerum conducibilium et constans Largitio, firma atque irrefutabilis. Imperat huc equis velisque quam celerrime confugere, et quando venerint ad mulieres illas, quarum nomina ante dicta sunt, videlicet, Intemperantiam atque Voluptatem, quam mox etiam ab his refugere, neque vel hilum iis ipsis credere quoad ad falsam Institutionem pervenerint. Apud hanc vero paullum temporis permanere iubet, et quod cuique visum fuerit ab ea asportare, ut viaticum itineri futurum. Hinc contento gradu ad veram Institutionem devolare. Haec singula Genius mandata imponit, quae si quis obaudiens non adsequitur, vel susque deque habita facere negligit, malus malo exitio perit. Et hoc quidem, o boni hospites, argumentum huius est nobis Tabulae. Quod si praeter haec allubuerit de singulis sciscitari, nulla est invidia, expedita vobis dabo. Optime dixisti, inquam ego. Sed quae sunt illa quae a falsa Institutione asportare Genius iubet? quae cuique conducibilia maxime visa fuerint. Quae sunt haec? Litterae inquit, et nomina reliquarum disciplinarum, quas et Plato ait instar freni admovendas adolescentibus, ne a sequioribus rebus occupati perdantur. Necessarium autem has tenere, si quis ad veram Institutionem pervenire se laborat?