Latin
9.2.24 to 9.2.26
Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.24-26
Unproofread scanNot analysed yet
Mulieres autem illae quae hos consectantur, quae perhibentur? Dolores, ait, et Maerores, Desperationes, Ignominiae, Inscitiae. Tamquam omnia mala eos sectari dicas? Omnia per Iovem, ait, sectantur. Cum autem hi pedem in primam porticum retulerint, ad Voluptatem atque Intemperantiam, nesciunt secum se causas habere suae repulsae, sed in maledicta statim erumpentes, Institutionem ipsam et ad eam commeantes criminantur, ut aerumnosi et laboriosi sint, prorsusque infelices, qui vitam illam, quam colendam scilicet illi proposuerunt, relinquentes, male aetatem terant, nec bonorum eorum fructum capiant, quibus ipsi delectantur. Qualia vero esse bona autumant? Luxuriem atque Intemperantiam, si quis capita totius negotii summa adstringere velit. Helluari siquidem, pecudum more, fructum maximorum bonorum esse persuasi sunt. Aliae autem illae mulieres quae illinc proficiscuntur, quae vocantur? Opiniones, inquit. Hae, ad Virtutes iis deductis, quorum iter ad Institutionem fuit, redeunt denuo ut et alios accersant, et palam faciant, prius deductos summam beatitudinis iam tenere. An igitur Hae intro ad Virtutes umquam ingrediuntur? Numquam, ait, non enim ius est Opinionem ingredi ad Scientiam, sed in manum illos Institutioni tradunt. Quae quamprimum susceperit, recurrunt illae denuo alios allaturae. Ut naves Onerariae solent, sarcinis expositis prioribus, semper redire, atque aliis exponendis onerari. Haec omnia pulcherrime mihi enarrasse videris, inquam, verum illud nondum interpretatus es; quid praecipiat Genius, scilicet, factu opus esse iis qui vitam primum ineunt? Audere, inquit, qua re et vos Audete. Omnia enim mens est vobis exponere, nihil plane praetergredientem. Pulchre dicis, inquam ego. Denuo itaque manum extendens, videtis, inquit, mulierem istam quae Caecae et lapidi volubili desuper insistentis instar habet? de qua et ante dixi, Fortunae eam nomine censeri? Videmus. Huic fidem prorsus denegare imperat, neque quicquam firmum constansque credere, neque mansurum putare quod ab illa profectum est, nec quidquam stabile eius fidei committere, nec ab ea accepta propriis bonis annumerare. Nihil enim esse quod impedire eam possit quo minus modo data rursum eripiat, et alteri tradat. Morem eius esse hoc factitare. Propterea se monere, velint insuperabiles eius donis manere, nec gaudio capi, quando accipiunt, neque animo deici, quando amittunt, datricem et raptricem ipsam neque laudare neque conviciis proscindere. Nihil eam ratione facere, omnia temere et fortuito, ut paullo prius vobis narratum est: Hae causae sunt, quibus ductus Genius vetat illius aliquid mirari facti, neque assimilari malis trapezitis. Et isti enim cum ab hominibus pecuniam accipiunt, laetantur, et ut proprium aliquid nacti, dites sibi videntur.