Latin
Book 13, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.12.10
Unproofread scanNot analysed yet
praeuenit ergo hominis uoluntatem, quia dicitur: deus meus misericordia eius praeueniet me, et rursum deum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, uoluntas praeuenit nostra, cum dicitur: et mane oratio mea praeueniet te, et iterum: praeueni in maturitate, et clamatti, et: praeuenerunt oculi mei ad diluculum.