Latin
Book 13, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 13.12.9
Unproofread scanNot analysed yet
inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et conmonet, ne indignos se gratia dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: adiuuautes autem et obsecramus neinuacuum gratiam dei recipiatis. quam sine dubio quia in uacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. non enim praeceptis beati Petri maluit oboedire dicentis: paenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim ama. ritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.