Latin
Book 23, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 23.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
quae quamuis necessaria atque utilis uideatur, cum dispensatione religiosae cuiuspiam necessitatis inpenditur, conparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, quia per eam quoquo modo uel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur. uere enim lex peccati est, quam humano generi praeuaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi iudicis illa sententia :maledicta terra in operibus tuis: spinas et tribulos germinabi-t tibi, et in sudore uultus tui edes panem tuum.