Latin
Book 23, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 23.11.3
Unproofread scanNot analysed yet
haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae eamque a diuino arcet intuitu, quaeque maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculeis naturalia uirtutum semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de caelo descendit quique confortat cor hominis, edere absque sudore uultus nostri possimus. omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subicitur. nullus enim est quamuis sanctus, qui supra dictum panem non cam sudore uultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. ceterum communi isto pane multi, ut uidemus, diuites sine ullo uultus sui sudore uescuntur. .