Latin
24.19.3 to 24.19.4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 24.19.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
homines quoque regionis illius tractabiles et ad uiam salutis sequaces esse mentitur, ut, dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter eripiat. nam cum unusquisque hac uana spe a seniorum contubernio separatus atque omnibus. quae frustra sibimet in suo corde depinxerat fuerit destitutus, uelut de profundissimo sopore consurgens nihil ex his quae somniauerat expergefactus inueniet. itaque eum diabolns maioribus uitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis inretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat aliquando permittet, eumque non iam illis quas ante uitauerat raris ac spiritalibus fratrum uisitationibus, sed cotidianis saecularium incursionibus obligatum ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.