Latin
24.20.1 to 24.20.2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 24.20.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
IIIa quoque remissionis et humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro aduentu fratrum interuenire consueuit, licet molesta uobis ac fugienda uideatur, tamen quam sit utilis et salubris tam corpori quam spiritui nostro, paucis patienter adtendite. saepe accidit non dicam nouiciis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut, nisi mentis eorum directio et censura quibusdam mollita fuerit uicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus ant certe in perniciosam corporis ualitudinem conlabatur. et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit fratrum etiam crebra uisitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda: