Latin
6.16.2 to 6.16.3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.16.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
quidquid enim per diligentiam vel adquiritur uel tenetur, potest etiam per neglegentiam deperire. ideoque dicitur :ne beatifices hominem ante exitum suum, quod uidelicet adhuc in conluctatione quis et ut ita dixerim scammate constitutus, quamuis uincere soleat ac frequentes palmas uictoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti prouentus esse securus. et idcirco deus solus inmutabilis uel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus. nulla igitur uirtus potest inmobiliter ab homine possideri, sed ut parta iugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua adquisita est sedulitate atque industria custodiri.