Latin
Book 6, Chapter 17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Lapsus uero quispiam nequaquam subitanea ruina conrmase credendus est, sed aut prauae institutionis deceptus exordio aut per longam mentis incuriam paulatim uirtute animi decedente et per hoc sensim uitiis increscentibus casu miserabili concidisse. ante contritionem enim praecedit iniuria, et ante ruinam mala cogitatio. quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit inpulsu, nisi aut antiquo uitio fundamenti ant longa inhabitantium desidia stillicidiis primum paruissimis penetrantibus corrupta sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per netustam neglegentiam in maiorem modum patefactis atque conlapsis riuatim post haec influet pluuiarum imbriumque tempestas. in pigritiis enim humiliabitur eontignatio, et in segnitia manuum stillabit domus.