Latin
Book 6, Chapter 17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.17.3
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque conpertis infinitam spiritalis cibi percepimus uoluptatem, ita ut ex hac conlatione maiore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus adfecti. non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, uerum etiam illa, quae pro tenuitate sensus nostri minus inquirere noueramus, sub illius quaestionis interrogatione cognouimus.