Latin
Book 7, Chapter 1
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Summae sanctitatis et continentiae uirum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus ueneratione prae ceteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si conlationes eius nostris libellis temptauerimus inserere. cui supra omnes uirtutes, quae non solum in eius actu uel moribus, sed etiam in ipso uultu per dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut iam se ne ipsis quidem naturalibus incentiuis inquietari uel in sopore sentiret. ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia dei adminiculante peruenerit, quoniam supra condicionem naturae uidetur humanae, necessarium reor primitus explicare.