Latin
Book 9, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Orationes sunt quibus aliquid offerimus seu uouemus deo, quod Graece dicitur εὐχή, id est uotum, nam ubi dicitur in Graeco τὰς svxas μον τῳ̃ ϰυϱίῳ ἀποδώσω, in Latino legitur: uota mea domino reddam, quod secundum proprietatem uerbi ita exprimi potest: orationes meas domino reddam. et illud quod legimus in Ecclesiaste: si uoueris uotum deo, ne moram feceris reddere illud, in Graeco similiter scribitur: ἐὰν ἐύςη εὐχὴν τῳ ϰνϱίῳ, id est: si oraueris orationem domino, ne moram feceris reddere illam. quod ita ab unoquoque nostrum inplebitur.