Latin
Book 9, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
oramus, oum renuntiantes huic mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conuersationi mundanae tota cordis intentione domino seruituros. oramus, cum pollicemur saeculari honore contempto ac terrenis opibus spretis in omni contritione cordis ac paupertate spiritus nos domino cohaesuros. oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem seu inmobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, uel cum de corde nostro radices irae siue tristitiae mortem operantis uouemus funditus eruendas. quae cum desidia resoluti atque ad antiqua uitia recnrrentes minime fecerimus, erimus orationum nostrarum ac uotorum rei diceturque de nobis: melius est non uouere, quam uouere et non reddere. quod secundum Graecum dici potest: melius est non orare te, quam orare et non reddere.