Latin
Book 9, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.19.1
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda petitio mentis purissimae aduenire iam iamque regnum sui patris exoptat, uel istud scilicet quo cotidie Christus regnat in sanctis (quod ita fit, cum diaboli imperio per extinctionem faetentium uitiorum de nostris cordibus pulso deus in nobis per uirtutum bonam fragrantiam coeperit dominari et deuicta fornicatione castitas, superato furore tranquillitas, calcata superbia humilitas in nostra mente regnanerit), uel certe illud quod praestituto tempore omnibus est perfectis ac dei filiis generaliter repromissum, in quo eis dicetur a Christo: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi, intentis illud quodammodo obtutibus ac defixis desiderans et expectans dicensque ad eum: ueniat regnum tuum. nouit enim testimonio conscientiae suae, cum apparuerit, mox eius se futuram esse consortem. haec enim dicere uel optare criminosorum nullus audebit, quia nec uidere tribunal iudicis uolet, quisque sub aduentu eius non palmam nec praemia suis meritis, sed poenam nouit protinus repensandam.