Latin
Book 9, Chapter 20
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia supplicatio filiorum est: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. non potest esse iam maior oratio quam optare, ut terrena mereantur caelestibus coaequari. nam quid est aliud dicere fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra quam ut sint homines similes angelis, et sicut uoluntas dei ab illis inpletur in caelo, ita etiam hi qui in terra sunt non suam, sed eius uniuersi faciant uoluntatem? hoc quoque nemo ea affectu dicere praeualebit nisi is solus, qui deum credit omnia quae uidentur uel aduersa uel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis prouidum atque sollicitum quam nos ipsos esse pro nobis.