Latin
Book 9, Chapter 34
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.34.8
Unproofread scanNot analysed yet
ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orata nostra nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super domini sponsione dicentis :omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. retractare namque nos conuenit illam beati euangelistae Iohannis sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis euidenter absoluitur: haec est, inquit, fiducia quam habemus ad eum, quia. quidquid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.