Latin
Book 9, Chapter 34
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.34.9
Unproofread scanNot analysed yet
ergo super his tantum plenam nos et indubitabiiem iussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis nec solaciis temporalibus, sed domini congruunt uoluntati. quod etiam in oratione dominica admiscere praecipimur dicentes fiat uoluntas tua, tua scilicet, non nostra. si enim et illud apostoli recordemur, quoniam quid oremus secundum quod oportet nescimus, intellegimus nos nonnumquam saluti nostrae contraria postulare et commodissime nobis ab eo qui utilitates nostras rectius quam nos ac ueracius intuetur ea quae poscimus denegari.