Latin
Book 2, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam libello primo quaedam praemisimus, qui bus nouum haereticum ex antiquae haereseos stirpibus pullulare adprobaremus, sufficere quidem ei ad excipiendam iustae damnationis sententiam debet priorum haereticorum iusta damnatio, quia, cum easdem radices habeat atque isdem scrobibus emergat satis iam in auctoribus suis ipse damnatus est, maxime cu? ? ? id ipsum, quod isti asserunt, etiam hi, qui proxime ante hos male secuti sunt, bene condemnauerint, ut sufficere his abunde . iam in alterutrum suorum exempla debeant, uel horum scilicet qui emendati uel eorum qui condemnati sunt.