Latin
Book 2, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medellam, si corrigi nequeunt, habent in suorum damnatione sententiam. tamen ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti 'uelle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem uel potius blasphemantem amentiam proferamus, sumentes in omnibus scutum fidei et gladium spiritus, quod est uerbum dei, scilicet ut resurgens uetusti I draconis caput idem diuini sermonis gladius etiam nunc in nonis anguibus secet, qui prius in antiquis serpentibus amputauit.