Latin
Book 2, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro desectione istorum haberi debet desectio illorum, et quia renascentes colubri pestiferos in ecclesia domini flatus agunt et tabescere quosdam sibilis suis faciunt, iungenda est propter nouas infirmitates antiquis curationibus recens medella, ut etiam si illud, quod prius actum est, non ualet ad languoris curationem, hoc tamen, quod nunc agimus, ualeat ad languentium sanitatem.