Latin
Book 2, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
qui scilicet saepius iam docuerat eundem deum esse quem Christum cunctamque in illo maiestatem deitatis esse et omnem in eo corporaliter plenitudinem diuinitatis habitare, recte utique iam sine adiectione nominis dei solam precatur gratiam Christi, [quia, cum eandem docuerit saepius gratiam dei esse quam Christi, plenissime nunc solam precatur gratiam Christi,] quia in gratia Christi omnem scit dei gratiam contineri. gratia ergo inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum. interrogo te, quisquis es, o haeretice, scribens haec ad ecclesias Paulus quid his precabatur ad quos scribebat? gratia enim inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum.