Latin
Book 2, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.5.6
Unproofread scanNot analysed yet
si homo solitarius Iesus Christus, ergo et ille, optans dari ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat, et dicens gratia Christi uobiscum hoc dicebat: 'gratia hominis uobiscum, gratia carnis uobiscum, gratia inbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae'. aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet?