Latin
Book 2, Chapter 7
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
idem ergo in terris fuit qui et in caelis, idem in humilibus qui in excelsis, idem in hominis exiguitate qui in dei maiestate. et ideo bene apostolus Christi gratiam nominans dei gratiam nominabat, quia Christus totum erat quod deus: omnis in ipsa. statim hominis conceptione dei uirtus, omnis diuinitas, omnis diuinitatis uenerat plenitudo. inde enim illi omnis diuinitatis perfectio, unde et origo. neque enim umquam homo ille sine' deo fuerat, qui utique hoc ipsum, quod erat, a deo ceperat. ,hoc itaque primum, uelis nolis, negare non potes, quod dominus Iesus Christus filius dei sit, archangelo utique clamante in euangeliis: quod er te nascetur sanctum uocabitur i filius dei.