Latin
Book 2, Chapter 7
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
hoc autem posito scito te, quidquid de Christo legeris, de dei filio legere, quidquid de domino aut Iesu legeris, ad dei filium pertinere. omnia enim haec illius nomina dei filium nominant, omnia haec eius uocabula filium dei clamant. et ideo tu in his omnibus, quaecumque audieris, nomen diuinitatis agnoscens, cum in omnibus uideas te dei filium intellegere debere, argumentare, si placet, quomodo deum ualeas a dei filio separare.