Latin
Book 3, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Scribens Romanis diuinus ille ecclesiarum magister cum argueret, immo defleret Iudaeorum id est fratrum suorum infidelitatem, his uerbis usus est: optabam, inquit, anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.