Latin
Book 3, Chapter 12
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
dic nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum Petre, dic quemadmodum ecclesiae credere deum debeant? aequum est enim ut doceas nos doctus a domino et aperias nobis ianuam cuius clauem accepisti. exclude omnes suffodientes caelestem domum et eos qui per adulterinas cauernas et inlicitos intrare aditus moliuntur auerte, quia certum est quod nullus ostium regni intrare poterit, nisi cui clauis a te in ecclesiis collocata reserarit.