Latin
Book 3, Chapter 12
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.12.3
Unproofread scanNot analysed yet
dio ergo quemadmodum credere legum Christum et confiteri communem dominum debeamus. respondebis utique absque dubio: quid me consulis qualiter dominus confitendus sit, cum habeas qualiter ego sim ipse confessus? lege euangelium et non requires personam meam, cum habeas confessionem meam: immo illic habes ^personam meam, ubi confessionem meam, quia, cum persona mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est personae meae ipsa confessio. dic ergo, euangelista, dic nobis confessionem: dic fidem summi apostoli, hominemne tantum confessus sit Iesum an deum, carnem in eo tantum esse dixerit an dei filium praedicarit?