Latin
Book 4, Chapter 2
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
aequum est enim at de agnitione illius ipsi credamus, cuius scilicet totum est quod de eo nouimus, quia agnosci utique deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sui ipse tribuisset. et ideo iustum est ut ei totum credamus de eo quod scimus, cuius est omne quod scimus, quia, si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.