Latin
Book 4, Chapter 3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quia superiore testimonio patuit, quod deus filium suum miserit et is filius hominis factus sit qui semper dei filius fuit, uideamus an idem apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens iam per se ueritas duplicata testimoniorum luce plus luceat, ait ergo idem apostolus: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati.