Latin
Book 5, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
ait ergo, ut saepe iam diximus, noua. haeresis, dominum Iesum Christum hominem tantummodo solitarium ex uirgine natum esse, et ideo Mariam Christotocon, non theotocon esse appellandam, quia sit Christi mater, non dei. addit praeterea sacrilegae assertioni quam praua argumenta tam friuola, dicens: nemo anteriorem se parit. quasi uero unigeniti dei natiuitas a prophetis praedicta, a saeculis praenuntiata humanis sit tractanda aut aestimanda rationibus, aut uero ipsa, quisquis es, o haeretice, cui de partu suo calumniaris, uirgo Maria propriis hoc quod actum est egerit consummaritque uirtutibus, ut ei in tanta re ac tanto opere imbecillitas obiciatur humana.