Latin
Book 5, Chapter 1
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.1.4
Unproofread scanNot analysed yet
si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas quaere rationes: si autem totum, quod actum est, dei uirtus est, quid inpossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam uides esse diuinam? sed de hoc tamen plenius postea. nunc quod paulo ante ordiri coepimus exequamur, ut omnes sciant te in Pelagianis cineribus ignes quaerere et nouis sacrilegiorum flatibus fauillas ueteres excitare.