Latin
Book 5, Chapter 14
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
sed erras, mfelix furor, non intellegens, ut apostolus ait, et quae loquaris et de quibus adfirmes. omnes enim prophetae et sancti portionem quandam diuini spiritus, prout capere poterant, a deo acceperunt, in Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit atque habitat corporaliter. et ideo longe de eius plenitudine omnes sunt, ex cuius plenitudine aliquid accipiunt: quorum adimpletio Christi munus est, quia uacui utique omnes erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.