Latin
Book 5, Chapter 15
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.15.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis, in aduentu temporum demonstraberis. deus de man (sine illud: deus ab austro) ueniet. dauid quoque: deus manifeste ueniet, et iterum: qui sedes super Cherubin ,appare. alii aduentum eius quem mundo praestitit annuntiabant, alii postulabant.