Latin
Book 5, Chapter 4
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis\tplenitudo diuinitatis\thabitat\tcorporaliter et qui ita\tdiuinitatis plenitudinem\tin\tse\thabet,\tut cunctis de sua plenitudine largiatur, qui inhabitante in se diuinitatis plenitudine ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit, ut ipse in plenitudine sua iugiter per-seueret: qui utique, etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, caelos, terras, mare, omnem denique uniuersitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat et ita totus in se ipso erat, ut eum tamen mundi uniuersa non caperent, quia, quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et inmensa sunt, quae ipsum possint\tcapere factorem. .