Latin
Book 5, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Iste ergo de quo propheta dicit: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, qui ia terris utique postea uisus est, et cum hominibus conuersatus est de quo etiam dauid propheta ex persona ipsius dicit: de uentre matris meae deus meus es tu, ostendens utique quod numquam homo ille dominicus sine unitate dei fuerit, in quo in ipso statim uirginis utero plenitudo diuinitatis habitant, sicut et alibi idem propheta ueritas, inquit ,de terra orta est et iustitia de caelo prospexit, at intellegeremus scilicet prospiciente de caelis filio dei, id est adueniente ac descendente iustitia natam esse de carne uirginis non phantasiam corporis, sed ueritatem.