Latin
Book 6, Chapter 15
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
sed dicis forsan Christum non esse ex deo natum. et quomodo in symbolo ais: credo in Iesum Christum filium dei? aut ! negaturus es ergo symbolum aut confessurus filium dei Christum. si autem confiteris in symbolo Christum filium dei, necesse est ut eundem ex Maria confitearis Christum filium dei: aut si alium ei Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemas.