Latin
Book 6, Chapter 16
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen etiamsi perfidia ac peruersitas tua hac symboli fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce I ueritatis obrueris? dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice -trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, pater i et filius et spiritus sanctus. de maiestate patris ac spiritus nulla quaestio est: filio calumniaris, eo quod non eundem ex Maria dicas editum quem ex deo patre generatum —dic mihi ergo, cum filium dei unigenitum natum ex deo non neges, hunc qui ex Maria natus est quem uelis esse? dicis hominem solitarium iuxta illud quod ipse dixit: quod natum est ex carne, caro est.