Latin
Book 7, Chapter 20
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.20.3
Unproofread scanNot analysed yet
et scorpiones et super omnem potestatem inimici?' intellege ergo ex hoc ipso insaniam tuam, quia, sicut haec uerba insana sunt si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus qui diuinae haec non intellegis potestatis. ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem diuinam potestatem et habere et dare, aut certe, si nullus omnino hominum id potest, deum fuisse qui potuit. nemo enim diuinam uirtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.