Latin
Book 7, Chapter 21
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.21.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur autem in blasphemia tua quod caro eius templum a spiritu facta sit, ideo quia Iohannes dixerit: uidi enim spiritum descendentem de caelo et manentem super eum. quia furiosam assertionem tuam etiam diuinis testimoniis confirmare conaris, uideamus quam ob causam hoc quod tu ais testimonium sacrum dixerit uidi enim inquit spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum.